# Opera mathematica. Vol. 1 78-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/78-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/78-3

Hoc ego ut solvam problema; Primo juxta veterum Algebram pro numeris adhuc ignotis Characteres cossicos substituam, notos autem notis suis characteribus substituam: Deinde verò, juxta Recentiorum methodum, pro numeris tam notis quam ignotis symbola substituam usque dum ad solutionem pervenero: Ut hoc pacto utriusque methodi exsemplum praestem. Primo. Pro ignoto assium allatorum numero, substituo 12: hic autem numerus (quantuscunque fuerit) a Jove duplatus fit 22: hinc demptis tribus assibus Jovi solutis, restant 22 - 3. hoc residuum cum geminaverat Apollo, fiunt 41 – 6: hinc cùm tres adhuc asses ablati fuerint, Apollini tradendi, manebunt 41 –6 hoc residuum Pallas duplando efficit 82–18: unde cum tres insuper asses sint adhuc auferrendi qui Palladi tribuantur, manebat tandem 8R – 21. At in quaestione proposita unicus assis superesse dicitur. Ergo statuendum est 8R – 21 tantundem esse ac 1. Hoc invento; Quoniam 8R – 21–21, (additis utrinque 21)erunt 8R =22. Ergo 4R =211. Et 2R 2. 5°. Et denique 1R= 24. At IR ponitur numerusassium allatorum; erant ergo asses allati 2 3.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
