# Opera mathematica. Vol. 1 79

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/79

Totus quippe operationis progressus sic simul conspiciendus est. Patet hinc Characterem Cossicum 14, vel IR, necessitatis causa primo fuisse appositum; quia tunc ipsius valor nondum innotuerat, sed quaerendus erat. Non tamen adeo absolute necessarium erat (in praesente problemate) hoc pacto procedere, acsi nulla alia methodo, quaestioni responderi potuerit: Nam, quamvis illud SE. fortasse in difficilioribus Problemiatis non raro accidat, non tamen adeo difficilis est praesentis quaestionis solutio quin ut possit citra opem Algebrae investigari. Nempe hoc pacto. Si residuo 1, restituantur 3 (qui nuperrime Palladi solvebantur) fiunt 4 (tot ergo Pallade duplante provenerant) horum semissis 2, est numerus assium ad Palladem adductorum; quibus si adjiciantur 3 (qui nuper soluti fuerant Apollini) fiunt 5, (tot ergo Apolline duplante provenerant) horum ergo semissis 2, ad Apollinem duxerat; quibus si adjiciantur 3 (qui nuper detracti erant solvendiJovi) fiunt 5 1/2, qui duplante Jove provenerant; horum ergo semissis 2 1/ est numerus assium ad Jovem allatorum; qui est numerus quaesitus Quamvis autem in hujusmodi minoris difficultatis quaestionibus non sit absolute necessarium ut Methodo Algebrica seu Analytica procedatur: Hoc tamen utilitatis utcunque emergit, ut solutio semel investigata possit etiam aliis hypothesibus applicari; nec opus sit pro singulis quaestionis variationibus totam operationum seriem de novo ordiri. Verbi gratia. Si, caeteris ut prius manentibus, dicamus 3 asses tandem superesse; essent igitur 8R– 21= 3: ideoque 8R=24 & R – 3.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
