# Opera mathematica. Vol. 1 8-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, A MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8-2

Illa quidem κτὶ πηλικότητα, haec autem κτ τ κεῖσαα: quippe ex comparatorum Quantitate dependet illa, haec ex Situ. Atque haec quidem si probe intellexisset hic Author, non tantum sibi facessere negotium opus haberet, ut, quid sit i καὶ πηλικότητα ποιὰ χίσις, magno molimine exponat. Alterum ejusdem παραδιόρθωμα, (quo pag. 13. l. 2. & 9. pro ἀριθμοῖς perperam substituisset λόγοις,) cum ipse in erratorum catalogo revocaverit, ego pro restituto habeo, adeoque praetereo. Dum vero pag. 10. & 11. (& alibi passim. ) pro Quanto substituit Quotum; & pro Quantitate, Quotitatem; id admodum absurde factum videtur. Ecquis enim mortalium τὸ ποσὸν p. 10. l. 17. (quod in συνεχὲς & διωρισμένον mox est distribuendum) interpretatus esset Quotum? Et quis, quaeso, non plane mirabitur, dum haec verba, (lin. 23.) πηλικότης τὸ πέρος οὲν τοῦ συνηχοῦς ποσοῦ· καὶ ποσότης τοῦ διωρισμένυ· exponi videat, Quantitas est terminus continui quoti, & quotitas discreti? Cui & simile mox occurrit, (pag. 11. l. 3.) Differunt τὸ πηλίκον & τὸ ποσὸν, quod τὸ πηλίκον, ad quotitatem continuam referatur, τὸ ποσὸν ad discretam. Dic, o bone, quis unquam ita continuum quotum, dixerit, aut quotitatem continuam? Solemus quidem non raro Quantitatem, tum de continuo, tum de discreto dicere; de magnitudine, inquam, perinde atque de multitudine. At qui ita Quotitatem dixerit, tu certe primus es mortalium. Quantus numerus, interrogabit quiliquantum magnitudibet; at quot magnitudo, quaeritnemo; sed nis. At, inquit, ποσὸν verti quotum potius quam quantum, ne cum πηλίκον idconfunderem. Differunt enim mathematicis τὸ πηλίκον & τὸ ποσὸν, quod τὸ πιλίκον, ad quantitatem, seu potius quotitatem, continuam referatur; τὸ ποσὸν, ad discretam: quomodo & in hoc Scholio accipiuntur πιλικότης & ποσότης; adeoqu, hoc ultimum novo vocabulo, neceßitate adductus, verti Quotitas. Miror equidem, quam haec parum criticè a viro Critico, sint prolata! De quotitate continua, modo dictum est. Si enim, quod ille vult, quotitas ad discretam tantummodo spectet quantitatem, quî poterit ille sine absurdo dicere quotitatem. Continuam? Deinde, dum innuit, τὸ ποσὸν addiscretam quantitatem referendum, non item ad continuam; iterum hallucinatur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
