# Opera mathematica. Vol. 1 8.1-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 8.1 to 8.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.1

Sex scilicet literis. M. X. H. 2. 1I. I. numeros omnes designabant. M designat μύεια, sen decies mille: X χίλια, seu Mille: Ἡ ἕκατον, Centum: Δ δέκα, Decem: Π. πέντε, Quinque: I verò ἐν, Unum. Quoties autem plures vel Unitates, vel Decades, Centuriaeve, aut Millia apponenda sunt, illud literis bis, térve, quaterve iteratis, indigitatur. Quum verò ad quina deventum est, illud literâ II innuitur; haec enim litera, simpliciter posita, Quinque denotat; at, inctuso A, (hoc modo sa,) Quinquaginta; incluso H, quingenta; incluso X, quinquies mille, &c. Eodem planè modo Latini septem literis suos numeros describunt. M. D. C. L. X. V. I. Litera M designat Mille: D, Quingenta: C, centum: L, Quinquaginta: X, Decem: V Quinque: I, Unum. Numeros intermedios, aliquorum vel conjunctione, vel repetitione (sicut & Graeci, describunt. Nonnunquam tamen Latini (sed non item Graeci) numerum minorem majori praeponentes, illum ex minori auferendam notant; unde IV, IIX, IX, XIIX, XIX, XL, XG, significant 4, 8, 9, 18, 19, 40, 90. Atque idem nonnunquam in numerorum appellationibus faciunt; dicunt enim undeviginti, duodeviginti, pro octodecim, novendetin: quòd & de aliis similibus intelligendum est. Hoc pacto, si numerus Millesimus sexcentesimus quadragesimus nonus describendus esset; hoc Graeci sic peragerent XFHAAAAIIIIII: Latini verò hoc modo MDCXLIX vel etiam sic CIƆIƆCXLIX. Latini, pro M, numeri millenarii nota, nonnunquam sic scribunt cIƆ, & deinde celoo prodecem millibus, & hujus dimidium IOO pro quinque millibus; item ccc190o pro centum millibus, ejusque dimidium IO0O pro quinquaginta millibus: De solis literis H & I quaestio restat; quarum illa Centum, haec Unum indicat: cùm nec vox ἕκατον, nec ἔις, ab illis incipiat, sed ab E utraque, De priori dicendum est, characterem illum H (prout Centenarium numerum notat) non tam esse figuram literae Eta, quàm spiritûs asperi.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
