# Opera mathematica. Vol. 1 8.4-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 8.4 to 8.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8.4

Nam antiquiores Graeci, antequam vocales longae n & o Alphabeto accesserant, Spiritum Asperum eo charactere designabant, quo jam Latini utuntur: Spiritum autem Tenuem omnino omittebant, ut & Latini etiamnum faciunt. Estque revera ipsa vox Eta ab Hebraeorum Cheih desumpta, & eundem in Alphabeto ordinem retinet, ut & Latinorum H: (saltem si Loco Hebraeorum Vau substituatur vel ἐπσημὸν C, vel Aeolicum Digamma, & Latinorum F. ) Postea verò eadem litera bisecta F] figuras utrique Spiritui suppeditabat; pars nempe prior Spiritum Asperum, posterior Tenuem, designabat, Tandem verò illae, quas nunc habemus, Spirituum notae, ut expeditiores, obtinebant.. Antiqui igitur, non ἕκατον, sed Ἠεκατον scribebant; unde character ille initialis desumptus est, H, numeri Centenarii nota. Quod ad reliquam, quae superest, figuram I attinet; adhibita fuit illa, vel quod tam Spiritus Asper, quam prima litera vocis uς, ipsi communes essent cum voce ἕκατον, ideóque proxi. mam quae sequitur literam I assumpserunt, quâ significent vocem eis, adeoque numerum primum seu Unitatem: vel, quod ipsa vox εs antiquitùs per nudum I scriberetur, ante inventam diphthongum ei, quae forsan seriùs, quàm numeris Characteres primitùs aptabantur, inventa erat. Vel etiam quod ἵος. ἴα, ἷον, dicantur pro εἶς, μία, ἔν: vel denique, quia simplicissima illa & minutissima litera, ⟨μονόγραμμος nempe, & unicâ lineolâ constans,) facillimè omnium pingeretur; qua ratione, etiam nunc dierum, qui omnino rudes sunt & ἀγράμματοι, adeo ut nequidem literas intelligant, numeros tamen utcunque describunt, totidem forsan in pariete lineolis cretâ vel rubrica ductis quot vellent innuere unitates. Nec quidem hoc apud Graecos & Latinos tantùm, reliquosque populos Occidentales obtinet; sed & in libello quodam Chinensi idem se abservasse dicit Gatakerus; paginas nempe quatuor primores ita designatas; primam lineola unica l, secundam duabus Il, tertiam tribus III, quartam quatuor Illl; sequentes vero aliis characteribus distinctas distinctas. Atque haec de Graecorum characteribus sufficiant. De Latinorum autem literis non adeo facilis est ratio. Praeter duas enim M & C, quarum illa Mille, haec Centum inchoat, aliarum origo altiùs petenda est. Literam igitur M dicimus ad numerum Mi lenarium indicandum adhibitam, quia ejusdem litera est initialis.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
