# Opera mathematica. Vol. 1 8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/8

Quamvis enim sin x includatur; nihil tamen absurdi sequitur si geminum s adesse dixero; alterum nempe praepositionis ex, alterum vocis sequentis: Sed & eadem de causa assto, asscribo, asscendo, asstipulor, &c. per geminum s, scribenda sunt, (alterum nempe loco absentis d, alterum vocis sequentis,) non minùs quàm assumo, assurgo, assimilo, &c. quae ab omnibus per geminum sscribi solent. Nisi malit quis utrobique literam dretinere, adsto, adsumo, &c. Sic & exsul, exsilium, per s scribenda sunt, quae ejusdem sunt originis ac praesul consul, consilium, ejusdem (credo) cum exjulto, exsilio, a voce salio.i Sic & exsemplum a voce similis; dicimus e nim Anglicè tam ensample quam exsample & samplar, unde liquet literam s radicalem esse, & non tantum ad praepositionem ex pertinere: p verò Epentheticè inseritur, ut in vocibus exempius, redemptus, contemptus, &c. & β in Graecis μέμβλεται, μέμβλωκα, pro μεμέλεται, μεμόληκα, sic & μεσήμβειον meridies, quasi μεσήμειον, contractè pro μεσημέειον, ut & in Anglicis (vel etiam Gallicis) Assemble, dissemble, resemble, semblance, a Latinis simul, simulor, similis, sic ab humilis, tremulus, fiunt humble, tremble; sic chamber, tender, cinder, a Gallicis chambre, tendre, cendre, cum tamen Latinè dicamus cameram, tenerum, cinerem; sic a Cimmerius fit Cimbricus; sic ab ἀνέρος, per Syncopen ἄνρος, Emphonicè ἀνδρός. Nam revera literae m & n cum sequentibus aliquot consonis (praesertim! & r,) vix cohaerent nisi post illam interveniat b vel p, post hanc d aut t. Sed haec obiter. Restat alia I, cujus rationem reddituri sumus. Eâ nempe, ut Graeci, sic Romani Unitatem indigitant; atque hoc faciunt Romani vel quòd Graeci sic prius fecerint; vel, quia litera haec minima quidem est & simplicissima, ut & supra de Graecorum 1 diximus. Vel denique, fieri potest, ut pro Vnitate simplici, sive primi loci, posuerint lineolam simplicem I: pro unitate secundi loci, hoc est Decade, duas transversas, seu literam X, (hujusque semissem V pro numero quinario;) pro unitate tertii loci, hoc est, Centuria, tres conjunctas, seu literam E, (hujusque semissem L, pro quinquaginta:) & denique, pro unitate quarti loci, seu Mille, quatuor conjunctas lineas, nempe literam Mvel (), hujusque semissem D pro quingentis.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
