Latin
80
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 80
Unproofread scanNot analysed yet
Si superessent 5 asses, essent 8R –21–5; ideoque 8R= 26, &3 1/2. Et pariter faciendum erit si plures aut pauciores asses superesse dicatur. Ut IR– 3 8R– 2IΣII IR–4 Secundo. Juxta Algebram sive Analyticen Recentiorum, qui non modo pro numeris ignoratis, sed &pro numeris datis, symbola substituunt, solutio proveniet magis adhuc universalis. Verbi gratia. Pro numero quaesito substituatur A, pro binario (quia nempe fit aliquoties numerorum duplicatio) B, &deinde pro ternario (quia nempe 3 aliquoties auferuntur, C, &denique pro numero residuo (qui hic est 1) Di progressus erit hujusmodi BAC BqABOO BeA-BICBCCD Hec autem symbola pariter praestabunt quaesitum, sive quemlibet Divorum allatos nummos duplare, triplare, quadruplare, &c. dixeris; (nempe interpretando B, pro 2, 3, aut 4 &c.) item sive tres, quatuor, aut quinque &c asses singulis traditos, (nempe interpretando C de 3, 4. 5, &c.) &denique sive unum, duos, tres, &c. (nempe interpretando D, de 1, 2, 3, &c.) asses tandem superesse dixeris. Si enim quemlibet deorum nummos duplâsse dixeris erit B =2, B4 =24, Bc–S; Si triplâsse dixeris, erit B= 3, Bq –9, Be= 27, &c. Deinde si cuivis tres asses redditos dixeris, erit C =3; si quatuor erit C= 4 &c. Denique si unum superesse dixeris, erit D =1; si duos, erit D =2, &c. Adeoque pro variatâ hypothesi varianda erit solutionis interpretatio. BeA-BOCBC-C=D BCABICBCCS Et similiter faciendum esset quicunque essent alii numeri in quaestione positi. Atque hactenus. Notationem Algebricam, Cossicam, Symbolicam sive speciosam, quantum opus est explicavi.