# Opera mathematica. Vol. 1 85

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/85

Quò melius autem in sequentibus procedamus, sciendum est in Arithmetica, perinde ac in Geometria reliquisque disciplinis omnibus, Principia quaedam per se nota necessario concedenda esse, unde alia probentur; quae tamen Principia talia sunt ut ea nemo sanae mentis negare, aut quidem de iis ( modo sensum verborum intelligat) dubitare possit. Hujusmodi sunt Axiomata illa, seu Communes notiones, quae Elementis Euclideis praemittuntur; Quorum pleraque non magis Geometriae quam Arithmeticae conveniunt; Neque ab Euclide proponuntur quasi Solis Magnitudinibus congruant, sed quae quibusvis quantitatibus, prout opus erit, applicari possint. Ego ex illis ea seligam quae praesenti negotio conveniunt, suntque haec quae sequuntur. 1. Quae eidem sunt aequalia, sunt & inter se aequalia. Ut si tam linea A, quam linea C, sit aequalis lineae B; erunt ipsae AG lineae aequales inter se. Atque de hoc nemo merito dubitare potest, sensu verborum semel intellecto: Cùm enim, vi vocis, Aequalia ea sint quorum quantitas est eadem, seu, quorum hoc tantundem est atque illud: sitque quantitas tam lineae A, quam ineae C, ea quae est lineae B; erit linearum A & C eadem quantitas, Cea nempe utriusque quae est lineae B,) ipsaeque igitur aequales. Similiter in numeris, si 2T 3 erit 21 3–4* 1, hoc est, si tam aggregatum 24 3 quam aggregatum 441 aequetur numero 5, erunt ipsa aggregata 21 3 & 4T1 inter se aequalia; eorum enim quantitas est eadem; ea nemperutriusque quae est numeri quinarii. Atque idem omnino obtinet in Superficiebus, Solidis, Angulis, Ponderibus, rebusque aliis omnibus quae quovis modò vel mensurantur vel numerantur. 2. Si aequalibus aequalia addantur, tota sunt aequalia. Ut si ASB BTC; hoc est, si aequalibus rectis AB addatur erit A+C vel eadem vel aequales quantitates C, erit aggregatum A+C, aequale aggregato BZC.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
