Latin
86
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 86
Unproofread scanNot analysed yet
de hujus propositionis veritate quispiam sanus dubitare poterit magis quam de veritate praecedentis; cum utraque dependeat ex eadem Aequalitatis notione. 3. Si ab aequalibus aequalia subducanreliqua sunt aequalia. Puta si AEB tur, OBC: vel sIATCEBTO erit A erit A=B. Sic si 21 3=5 erit 243– hujus propositionis veritas satis evidens; aut, siquis assensum negaret, cogi poterit ex praecedente. suntque haec tria axiomata, praesertim in Aequationibus Analyticis, perpetui usus. Sed &quae sequuntur non minus sunt indubitata. 4. Si inaequalibus aequalia addantur, tota sunt inaequalia. 5. Si inaequalibus aequalia auferantur, reliqua sunt inaequalia. Sunt autem haec duo duarum praecedentium consectaria; atque exinde vel ostendi vel salcem cogi possent. Quae ejusdem sunt duplicia sunt inter se aequalia. Sequitur hoc ex secundo; dam z A nihil aliud sunt quam AZA. Quae ejusdem sunt dimidia, sunt aequalia inter se. Hoc ex praecedente si opus sit, cogi potest. Sed &haec duo axiomata pariter etiam valent in triplis, quadruplis, &c item in trientibus, quadrantibus &c. atque in duplis, &dimidiis 8. Tolum est majus sua parte. Addo. 9. Totum aequatur partibus suis omnibus simul sumpiis. Cum enim sit suarum partium omnium aggregatum, nemo dubitare poterit quin ipsum tantundem sit atque illae omnes simul sumptae. Haec autem omnia &siqua sunt similia, adeo sunt per se perspicua, ut nulli dubitationi sint obnoxia; quíque hujusmodi quid negat, non sperandum est ut ullis argumentis teneri velit. Reliqua Euclidis ἀξιώματα &αἰτήματα pure Geometrica sunt, adeoque non huius loci. Ex his autem quae jam tradidimus, ea quae deinceps sequentur, tam de Additione quàm reliquis operationibus Arithmeticis, demonstranda erunt.