# Opera mathematica. Vol. 1 9-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, A MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9-3

Non enim τὸ πεσὸν (quantum, sed τὰ πόσα (quot,) de quantitate discreta speciatim dicitur. Ποσὸν autem, vel de quantitate in genere, prout vtrique speciei (continuae & discretae) indifferenter se habet vel etiam speciatim de continua dici folet. Et ποσύτης in scholio (preut πλικότητι opponitur, & ad discretam quantitatem restringitur) sat quidem recte quotitas vertitur; non autem tam a ποσὸν, quam a πόσα, dici intelligendum est. Quod autem ille inter τὸ πηλίκον & τὸ ποσὸν discrimen assignat, omnino suum est, non Mathematicorum. Sunt enim vel plane idem, (quoties nempe τὸ ποσὸν de continuo speciatim dicitur;) vel saltem τὸ ποσὸν tanquam genus tum de continuo tum discreto indifferenter dicitur; τὸ πηλίκον, speciatim de continuo Dum vero se ποσὸν, quetum vertisse dicit, ne cum πλίκον id confunderet; admodum & hoc imprudenter factum est; vertisset siquidem ποσὸν quantum, & πιλίκον quam magnum, (ut genuina utriusque vocis vis conservaretur;) & πόσα denique quam multa. Quippe τοῦ ποσοῦ quanti, duae sunt species, πηλίκον quam magnum, & πόσα quam multa. Vel, si abstractis potius uti placeat, Quantitatis duae sunt species Magnitudo & Multitudo. Sin metuat, nec hinc πηλικότης & μέγιθος confundantur; Dico, primo, non magnum illud esse incommodum, si (quod contendit hic author, p. 86 l. 9. & alibi) tantundem significent. Deinde, ut accuratius respondeamus, dico vocem μέγεθος, nonnunquam sensu concreto significare rem magnam, nonnunquam sensu abstracto rei magnitudinem, sen grandoris mensuram; priori sensu, per magnum exponi poterit; posteriori, plane idem esse atque πλικότητα seu πιλίκor, magnitudinem, sue quam magnum. Denique, sin adhuc duabus vocibu Graecis, utut synonimis, duas Latinas aptare volet, poterit alteram, magnitudinem appellare; alteram, grandorem. Ut nullo modo opus sit quoti aut quotitatis vocem, pro quanto aut quamitate, praeter omne exsemplum, sustituere, ubi vel de quantitate continua, vel etiam quantitate in genere, verba fiant. Ubi vero, quod non raro fit, τὸ ποσὸν, generis appellatio, attribuitur quantitati discretae, (quo sensu Equus dicitur animal, aut etiam sentiens, ferri quidem potest, ut quoti voce vertatur: Nec tamen interim necessario fit; nam & quantus numerus, & quanta multitudo, sine soloecismo dici consuevit; & forsan melius quam quotus numerus, quota multitudo; quippe quotus, potius ad numeros (ut loquantur) Ordinales quam Cardinales respicit; & quaerenti quotus? respondendum potius primus, secundus, tertius, &c. quam unus, duo, tres, &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
