# Opera mathematica. Vol. 1 9

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9

Atque hactenus de Numerorum Notatione per literas Alphabeticas dictum est: superest, ut eorundem notionem per Ziphras (ut vocantur) Saracenicas, explicemus. GAP. IX. Numerorum Notatio per Ziphras Saracenicas, sive Vulgares Figuras Numerales. Ciphra quid; ejusque variae significationes. Occultae scribendi modi. Siglae & Notae, quomodo differant apud Romanos, Notae Arithmeticae a quibus inventae. PRaeter eos quos superius tradidimus Numeros describendi modos, per Alphabeti Literas; alius adhuc maximi momenti superest tradendus: Adhibitis nempe vulgaribus figuris Numeralibus, o. 1.2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. quas Ziphras Saracenicas nonnulli dicunt; de quibus nunc agendum est. Vox Ziphra (vel zifera, vel siphra, vel ciphra, variis enim modis scribitur) est planè Arabica. Sed non uno semper eodemque sensu usurpatur. Descendere videtur vel ab Hebraeorum 000 saphar, (uti Schindlero placet, in ipsius Dictionario Pentaglotto,) quod & numerare significat & describere sive notare: Et quidem si a priori significatu descendere putetur, significaret propriè notas numerarias, quo sensu novem illas figuras numerarias Siphras Saracenicas appellamus; si autem a posteriori, quaslibet etiam alias Notas vel Characteres rei alicujus aut vocis, vel etiam literae indices, quo sensu furtivas literarum notas, ad occulte scribendum inventas, Ziferas appellat Baptista Porta, ut & alii. Vel, si ea derivatio minus placeat, deduci potest (et, credo, rectius) ab Arabico 8 Zaphara, quod vacuum esse vel inane significat, uti docet D. Golius in Lexico suo Arabico: adeoque de nihili sive nullitatis notâ praecipuè intelligenda erit. Vox illa ab Arabibus ad nos delata, pro certa cujusdam Numeri Nota, seu charactere certi alicujus Numeri indice, passim occurrit; quo sensu decem illae, nunc vulgo receptae, figurae Arithmeticae vocantur Ziphrae seu Ciphrae. Nonnunquam tamen, & quidem frequentius, non de illis omnibus, sed de illarum unica, vox illa dicitur; Nempe de Circello, Nillitatis seu Nullius nota: (unde & metaphorice, de re seu persona inutili, παροιμιφδας dicitur, instar ciphrae, tanquam nullius numeri:) Atque hoc quidem sensu saepius & apud alios, & apud nos deinceps occur ret, Nonnunquam autem vox illa latius patet, ut non tantum decem illas, quae in Arithmetica usurpantur, sed simpliciter quaslibet vel literarum vel etiam vocum aut rerum Notas, vel brevitatis vel etiam occultationis causa adhibitas.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
