# Opera mathematica. Vol. 1 91

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, TT IC TTIEIEISINNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/91

In his omnibus exsemplis, summula monadum (sive infimae seriei) est 23; subscripta igitur suo loco figurâ 3 (pro tribus unitatibus) reliqua figura 2 loco proxime asscendente scribenda, quam sive 20 unitates sive 2 decades significare dicamus, perinde est. Sic summula decadum est 35; subscripta igitur 5 in decadum serie, reliqua 3 scribenda est in serie proximè asscendente, ut 30 decades, seu (quod idem est) 3 centurias significet. Et pariter in reliquis. Omnes autem summulae collectae, exhibent 349873 summam integram. Totius processus demonstratio dependit ex illo axiomate (saepius applicato) si aequalia aequalibus addantur tota sunt aequalia. Puta si pro tota monadum serie substituantur, monades 2327184810, tantundem exhibetur; deinde si pro decadum serie substituantur decades 35=9494849, tantundem adhuc exhibetur; item si in reliquis seriebus sub32–9181194 6, tantundem adhuc exhibetur; adeoque summulae inventae aequantur numeris propositis: & (eadem ratione) summularum summa aequabitur ipsis propositis numeris, Hic autem processus (quem perspicuitatis gratia distincte proponendum duximus ut operationis ratio perspiciatur) potest aliquantulum (praesertim exercitatis) abbreviari, si nempe (a gradibus infimis semper incipiendo) cum gradus unius summula inventa est, ultima ipsius figura statim suo loco subscribatur, & reliqua (si qua sit) memoria reservetur (aut si libet, duduabus lineolis, ne memoria excidat, interposita) sequenti statim seriei annumeretur. Hoc pacto.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
