Latin
TT IC TTIEIEISINNI
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 92
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam, in serie monadum, est subscriptâ figurâ 3, reliqua 2 (memoriâ reservata, vel lineolis interscripta) statim sequenti seriei adjungitur hoc modo. 2819– 37; subscripta figura 7, reliqua 3 traniferatur in sequentem seriem 231 5–28. subscripta 8, transferatur 23 subscripta 9, transferatur 23; eritque 21 9–11. 1119 –20. 201 8–28. 2846–34: Subscribatur 4, &in sequente serie (quia nihil. ulterius addendum restat.) 3. eritque summa totalis ut prius, 349873. Cur autem figuras sequenti seriei annumerandas, non memoria tantum reservari, sed &duabus lineolis interscribi posse dixerim; ratio est, quia non raro expedit in grandioribus numeris, praesertim tyronibus &parum exercitatis, illud sic fieri; eo scilicet fine, ut, siquando operatio de errore suspecta sit, cujusvis seriei summula commode possit seorsim examinari, errorque siquis sit, facilius detegi; quod quidem non adeo commode peragi poterit, si, peracta operatione, nullum vestigium remaneat numeri ab aliâ serie illuc translati, sed plurium serierum operatio iteranda erit ut unius error detegatur. Si quando numeri addendi fractiones decimales (ut loquuntur) annexas habeant, seu (quod idem est) gradus aliquot infra unitatem descendentes, operatio eodem omnino modo peragenda est, quo in numeris integris sive absolutis, &iisdem principiis demonstranda: Illud autem caute prospiciendum est, ne gradus confundantur: Adeoque non semper ultima figura unius numeri ultimae alterius est subscribenda, sed graduum ratio sic habenda est, ut monades monadibus, decades decadibus, &c. in eadem serie subscribantur; adeoque linea separatrix(sive illud quod separatricis munus obit) in omnibus numeris apte convexiat, ut in exsemplo adjuncto videre est: nempe ulla hic nova difficultas occurrit. Si quantitates addendae ex pluribus constent Additio pluDenominationibus (ut loquuntur) prout in ad-rium Dedendis Monetis, Ponderibus, Mensuris, Moti- nominatio36. 755 bus, &c. contingere solet: curandum, ut quo- num.