# Opera mathematica. Vol. 1 99

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/99

ut in exsemplis adjunctisvidere estDenique si quando plures fuerint numeri subducendi, vel Subductionis ex uno aliquo proposito vel ex pluribus simul sumptis; priuspraxis ubi quam subductio instituatur, tam numeri subducendi colligendi varii numeri sunt in unam summam seu agsunt subdugregatum, quam numeri illi cendi. ex quibus sunt subducendi & tum demum, ex aggregato hoc, subducendum erit aggregregatum illud, ut Residuum habeatur. (Atque idem omnino faciendum erit non modo in Numerorum sed & in aliarum 23. aisiu. quarumlibet, quantitatum subductione.) Ut in exsemplo apposito videre licet. Vel etiam ubi plures numeri, vel ex uno, vel ex plurium aggregato sunt subducendi; possunt plures subductiones successive fieri hoc modo. In omni autem Subductione actualiter praestanda, notandum est, QuantiSubductie tatem subducendam minorem esse Majoris ex debere (saltem non majorem) quantitaMinore, imte illa ex quam est subducenda: Impospossibilis. sibile enim est ut quantitas major ex minore desumi possit (cum pars suo toto major esse nequeat:) Adeoque siquando illud praestandum proponatur, Propositum est impossibile. Verbi gratia, Impossibile est ut ex 5 subducantur 8, cùm numerus hic sit illo major. Nihilominùs, quanquam hoc sit reapse impossibile; non raQuantitates ro tamen apud Arithmeticos, praesertim Algebristas, tanquam Negativae; esset possibile praestari jubetur: Supponunt enim (praeter reales quantitates) quantitates quasdam imaginarias, quae minores sint quam nihil, quas quantitates Negativas, sive Ablatitias appellant: Et prout (distinctionis gratia, ubi opus est,) quantita. tibus veris (quas positivas vel affirmativas appellant) notam hanc † Additionis seu Affirmationis vel Positionis indicium praefigunt; ita quantitatibus imaginariis, negativis, sive ablatitiis, praefigunt notam hanc –, Subductionis vel Ablationis sive Negationis indicium. Adeoque si ex 5 auferenda sint 8, manere dicunt – 3, hoc est, quantitatem quae sit, numero ternario, minor quam nihil. Hujusmodi autem (quae supponuntur) quantitates Negativae, quanquam videri possint non sine absurdo supponi, suos tamen habent usus eximios, neque sine magno commodo ab Arithmeticis (Geometris item, aliisque Mathematicis introducuntur: ut suo loco alíquando patebit. Hic autem sufficiet ostendere eam suppositionem nihil absurdi supponere.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
