# Opera mathematica. Vol. 1 ix

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/ix

Denique (ut alia praeteream) in re Mathematica, non modo Munificentissimus erat Patronus, sed & egregius ipse Mathematicus. Quod non modo Praelectiones ejus in Euelidem editae testantur, sed & varia etiam quae supersunt specimina ipsius calamo exarata. Varios siquidem veteres Authores Graecos, propria ipsius manu transcriptos, ex partibus transmarinis huc addunxit, & in suorum Professorum usum reliquit. Suasque ipsius in Apollonium Pergaeum, Eutocium Ascalonitam, Claudium Ptolemaeum, aliosque ex veteribus, Annotationes habemus; ejusque in Iosephi Sealigeri Cyclometrica Animadversiones; aliaque non pauca sschediasmata, acutissimi ingenii argumenta; quae qui legerit, non poterit dubitare, illum & virum fuisse summe industrium, & summum Virum; atque in penitiora Matheseos penetralia, & reconditiores recessus penetrasse. Adeo ut mihi quidem res omnino miranda videatur & stupenda summe; virum in omni literaturae genere exercitatum, adeo tamen in singulis eminuisse. Verùm haec ego omnia necesse habeo ut taceam; aliaque insuper multa, quae in ipsius laudes prolixe dici possunt: Ne vel gratissimam ipsius apud vos memoriam suspicari, vel abuti videar, nimia digressione, patientia vestra; si nempe praesentis immemor instituti, Virum, utut dignissimum, potius ἐγκωμιάζειν, quam lectionibus Geometricis praefari vellemDe rebus autem Mathematicis, & nominatim Geo-De Mathesi metria, cum verba sim facturus; haeret aliquandiu generatim. suspensus animus, nescius unde vel exordium sumam, vel ubi finem ponam.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
