# Opera mathematica. Vol. 1 viii

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/viii

Norunt haec Aetonenses, Norunt & Mertonenses, quorum utrorumque Collegiis sum ma cum laude simul praefuit; imo Oxonia tota, & universa quidem Respublica literaria, norunt melius, quam ut mihi sit opus sigillatim illa repetendo singula immorari: eumque ne posteri penitus ignorare possint, hujusce saltem diei & loci celebritas, & exercitia Mathematica, in omnia (spero) secula, ipso jubente, continuanda, prohibebunt. Taceo igitur, summam quam habuit Graecarum literarum peritiam, & cognitionem limatissimam; qua in re vix ulli, per universum terrarum orbem, secundus erat. Unde hic solus selectus fuit, qui Serenissimam Angliae Reginam ELIZABETHAM in Graecis literis instituat; & deinde ab Augustissimo JACOBO Rege, dum novam Sacri Codicis versionem Anglicanam parabat, accitus est Savilius, qui, cum aliis aliquot magni nominis viris, & linguarum peritissimis, operam hac in re navaret. Quod & summa cum laude praestitit. Sed & opera celeberrimi illius Graecorum Theologi, Iohannis Chrysostomi Antiocheni, summa industria, incredibili labore, & indefessis vigiliis, ex variis collatis exemplaribus Manuscriptis restituta, suis tandem sumptibus immensis, eleganti charactere, excusa edidit. Egregium etiam illud Bradwardini opus (qui & ipse aliquando fuerat Collegii Mertonensis praefectus) quod, De causa Dei, inscribitur, adversus Pelagium, SAVILIUS noster ex Manuscriptis exemplaribus in publicam lucem protulit, & typis commisit. Praeter autem illa in Theologia (cui tamen ipse nomen non ex professo dederat) magni moliminis opera; se etiam aliàs praestitit eximium virum, Historicum, Criticum, Philosophum, Mathematicum. Veteres Historiae Anglicanae scriptores, ex situ & pulvere, quibus erant obsiti, in lucem edidit. Cornelium Tacitum, celebrem illum Romanorum Historicum, suis in cum annotationibus illustravit.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
