# Opera mathematica. Vol. 1 xi

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xi

Quanquam enim primis Arithmeticis, liberum erat, sive decuplam, sive aliam quamlibet proportionem ad placitum elegisse, juxta quam numerorum gradus dispositos esse vellent: attamen, aliquam saltem eligendam esse, numerosque necessariò gradatim disponendos, res ipsa clamat; nisi nullos omnino numeros esse vellent, vel saltem nullum eorum usum. Si enim res miranda olim habita est, Caesarem, aut quemvis alium, singulorum in toto exercitu militum nomina memoriâ retinere, recensere, & sua singulis applicare posse; cum tamen eorum in legiones, turmas, cohortes, & quaterniones distributio non parum adjumenti huic negotio contulerit: certe miraculi instar esset, aut plane impossibile, plusquam decies centies millena millia numerorum nomina, eáque inordinata prorsus & independentia, recordari, intelligere, &, prout oportet, applicare. Hanc enim unam numerorum nomenclaturam callere, plus esset negotii, quam omnes omnium linguarum voces ediscere. Quisquis igitur fuerit, sive Adamus ipse, sive quispiam alius aetate prima natus, qui primus infinitam numerorum multitudinem in ordinem digessit, eosque quasi in tribus & familias ἐυτάκτως disponendo ἄτα ἀταξίαν sustulit, certe dignissimus est qui magnus habeatur Arithmeticus, & πρστομαθηματικός: sive etiam nondum lapsus Adam, quum sua singulis creaturis imposuit nomina, sua etiam numeris imposuerit, debito interim ordine distributis: sive denique Deus ipse Optimus Maximus, quum Adamum Grammaticam docuit, docuerit etiam & Arithmeticam; fueritque tam loquendi, quam numerandi habitus, ipsi a Deo immediate infusi, qui tamen aliis post illum hominibus praeceptis & crebris actibus sunt acquirendi: saltem, utcunque numerandi peritiam aetate prima non fuisse incognitam, abunde liquet.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
