Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xii
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus dubitandum est, Arithmeticae Geometriam adjunctam esse. Partim quod mensurarum omne genus necessitas videatur id postulare; partim etiam quod; numeris semel intellectis, non adeo difficile sit eos mensuris applicare. Atque hoc ideo praesertim videtur affirmandum, quod Instrumenta etiam Musica, Metallorum notitia, &fabriles operae, non ita multo post, a Caini posteris sint inventa; authoribus nempe Iubale, &TubalCaino. Quorum si illum Apollinem, hunc Vulcanum, postea dictos esse dixerimus, a vero fortasse non aberrabimus: Neque enim eorum vel nomina vel inventa sunt prorsus absimilia. Nam Iubalis instrumenta Musica, cum Apollinis Lyra, sat apte concordant; &Tubal- Caini fabrilia, Vulcano Fabro, commode applicantur. Utrique vero, Arithmeticae scilicet &Geometriae, Astronomiam etiam adjunctam esse, ex annorum, tunc temporis Mensiumque calculo, sat innotescit. Qui Solem enim, &Lunam, reliquaque Sydera, ad dierum, annorum, mensiumque discrimina, constituit Deus, noluit haec temporum indicia diu ignorari. *Erat igitur universa Mathesis, quoad praecipuas saltem ipsius partes, etiam tunc exculta; gradatim tamen suc cedentibus seculis perficienda. Adeoque poterit cum disciplinis reliquis, si non omnibus, plerisque saltem, de primatu contendere.