# Opera mathematica. Vol. 1 xii

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xii

Nec minus dubitandum est, Arithmeticae Geometriam adjunctam esse. Partim quod mensurarum omne genus necessitas videatur id postulare; partim etiam quod; numeris semel intellectis, non adeo difficile sit eos mensuris applicare. Atque hoc ideo praesertim videtur affirmandum, quod Instrumenta etiam Musica, Metallorum notitia, & fabriles operae, non ita multo post, a Caini posteris sint inventa; authoribus nempe Iubale, & TubalCaino. Quorum si illum Apollinem, hunc Vulcanum, postea dictos esse dixerimus, a vero fortasse non aberrabimus: Neque enim eorum vel nomina vel inventa sunt prorsus absimilia. Nam Iubalis instrumenta Musica, cum Apollinis Lyra, sat apte concordant; & Tubal- Caini fabrilia, Vulcano Fabro, commode applicantur. Utrique vero, Arithmeticae scilicet & Geometriae, Astronomiam etiam adjunctam esse, ex annorum, tunc temporis Mensiumque calculo, sat innotescit. Qui Solem enim, & Lunam, reliquaque Sydera, ad dierum, annorum, mensiumque discrimina, constituit Deus, noluit haec temporum indicia diu ignorari. * Erat igitur universa Mathesis, quoad praecipuas saltem ipsius partes, etiam tunc exculta; gradatim tamen suc cedentibus seculis perficienda. Adeoque poterit cum disciplinis reliquis, si non omnibus, plerisque saltem, de primatu contendere.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
