# Opera mathematica. Vol. 1 xiii

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xiii

Sed neque diluvio extinctus Matheseos ardor; nec ipsa succedentibus aetatibus deferbuit: sed, sive Noachi arcâ conservata, sine deinceps postea exsuscitata, viguit magis. Apud Chaldaeos siquidem, post Diluvium, primo floruisse creditur; deinde & apud Aegyptios, (unde in Graeciam tandem, Italiam, aliasque mundi partes est allata:) cum hoc tamen discrimine, Chaldaeorum Astronomia, Aegyptiorum Geometria, praecipue celebrata est. Chaldaeos jam olim rebus Astronomicis operam dedisse, testantur Observationes illae Caelestes, quae, (Alexandro victore,) a Calisthene, ad Aristotelem, Babilone dicuntur allatae; annorum scilicet mille nongentorum & trium; hoc est, ab ipso circiter Diluvio ad Alexandri tempora continuatae, ut ex calculo Chronologico satis liquet: Nec enim multo plures anni a Diluvio ad Alexandri tempora elapsi fuerant. Sed &, in sacris Scriptoribus, Chaldaeorum, non modo peritiam Astronomicam, sed & superstitionem Astrologicam, notatam legimus; quo minus dubitare liceat, artes Mathematicas apud illos antiquitus floruisse. Nec etiam multò seriùs ad Aegyptios delata est Mathematum cognitio: sive enim ab Abrahamo, prout nonnullis videtur, sive a quopiam alio ex Chaldaeis Magistro, edocti; sive etiam ipsa rei necessitate coacti fuerint: certum est Mensurandi peritiam non serò ad illos appulisse. Aversus enim notissimas inundationes Nili, vix efficacius ullum adhibuere remedium, quam quod Geometriae beneficio obtinebant: dispertitis nempe Geometrice terris, quas undarum injuria consuderat, & restitutis agrorum emersorum limitibus, quos submersio sustulerat, quo melius sua singulis distribuantur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
