# Opera mathematica. Vol. 1 xl

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xl
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xl

Dum autem Phaenomena Coelestia nomino; ne ipsos quidem Cometas eximo; qui in sublimi conspiciuntur, & observandi rationem, astrorum observationibus non prorsus absimilem, videntur postulare; quanquam eorum fortasse nonnulli sint sublunares: Nonnulli, inquam; Omnes enim sublunares esse, (prout censebant veteres,) neutiquam est concedendum; cum id praesentis praeteritique seculi observationes manifesto reclament. Astronomiae subjungo Geegraphiam; utpote Astronomicis principiis ut plurimum fultam: quae, praeterquam quod ab Astronomia mutuatur, non multum habet Mathematicum. Utrique verò (Astronomiae & Geographiae) Gnomonicen subjungo, (unde varia Horologia Scioterica, aliaque inventa consimilia dependent;) & Artem etiam Nauticam: ouarum utraque tam Astronomiae, quam Geographiae, peritiam postulant. Sed nec Chronologiam penitus omittam; quae Temporis calculum rerum gestarum historiis accommodat: quod quò meliùs fiat, τῶν ραινομένων coelestium etiam rationem cumprimis habet, & Eclipseon praecipuè, Futiles autem Genethliacerum vanitates, aliâsque ineptias Astrologiae Judiciariae, praetereundas duco: ut quae pro frivolis potiùs aut superstitiosis imposturis habendae sunt, quàm Mathematicis disciplinis: Ideóque illarum professionem prudentissimus atque Honoratissimus Eques Dominus Henricus Savilius Professoribus suis Mathematicis merito interdicendam curavit. Post Astronomiam autem, eique affines disciplinas, annumeranda est Geodaesia; cui & totam quidem Langimetriam, Planimetriam, & Stereometriam adjungo: Unde propositae distantiae, anguli, superficies, & corpora solida, seu (quod perinde est) spacia solidorum capacia, mensurantur: quae omnia Geometricis principiis peraguntur, particulari subjecto applicatis. Sed & Perspectiva tota; tam quae simplicior est, lineâsque ab objectis in directum exeuntes perpendit, ipsisque peritioribus Pictoribus usui est; quàm quae in Diopiricis & Catopiricis, de lineis refractis & reflexis, traditur; Ceometrica ferè tota est: quanquam in Genere. CAP. I. quam etiam ipsius in Astronomia usus sit haud exiguus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
