# Opera mathematica. Vol. 1 xli

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xli
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xli

Mechanice. Neque interim Mechanices & Architectonices obliviscendum est; Architectonice. Quarum utraque (praesertim Mechanica) Geometricas mensuras ita ad molem corpoream applicat, ut & interim Ponderum, Viriumque motricium, rationem habeat: Unde utilia multa, & quidem admiranda, perficiuntur. Tandem etiam & Musicam Mathematicis disciplinis accensere Musica. solent; quae Arithmeticam quandam in Sonis exercet; & proportione quadam peculiari Harmonicos consentus effingit. Atque hactenus Disciplinas Mathematicas, tam Puras quàm Mixtas, breviter quidem, sed quantum praesentis instituti ratio postulat, enumeravimus. Siquae superesse videantur aliae, possunt quidem illae ad recensitarum aliquas commodè referri. CAP. II. De Geometriâ, & Arithmeticâ speciatim. Earum Definitiones, Objecta, Principia, & Affectiones; Eásque verè scientias esse. DOst brevem Matheseos Synopsin, in priori capite exhibitam; restat ut eas speciatim seligam disciplinas, quae muneris nostri conditio, ipsaque Statuta Saviliana, Professori suo Geometrico peculiariter destinarunt Adeoque, mixtis plerisque sepositis, de Mathematicis Puris, Arithmetica nempe & Geometria, quaedam dicenda restant: ouarum utraque quanquam sub Geometrici Professoris nomine, (cum mixtis aliquot cognatis,) mihi demandatur: Astronomia interim, aliisque quae ipsi affines sunt, Professorum alteri, Astronomico dicto, (Collegae meo meritissimo,) reservatis. Geometriae & Geometriam autem & Arithmeticam si definire velimus; potest Arithmeticae quidem illud fieri vel per Objecta, ut in aliis Scientiis Speculati Definitiones. vis; vel per Finem, ut in Artibus & Scientiis Practicis non rarò fit. Illud quidem prout contemplationes pure speculativas continent; Hoc autem, pront ad praxin ordinantur. Arithmeticam enim & Geometriam Practicam agnoscimus, non minùs quàm Speculativam; (quamvis haec quidem dignitate multùm praecedat,) Ut enim datur Geometria Speculativa, eique subor. dinata Practica; sic etiam Arithmetica Speculativa & Practica. Priori modo definitur Geometria, Scientia Magnitudinis, quatenus De Arithmetica CAP. 2. nus est mensurabilis; Arithmetica verò, Scientia Numeri quatenus est numerabilis. Quam utramque definitionem Scientiarum Objecta, non tantum Materialia, sed et Formalia, continere liquet. Posteriori verò modo, Geometriam dico, Scientiam bene mensurandi; Arithmeticam autem, Scientiam bene numerandi. Quòd illas autem Scientias dixerim, non est cur quisquam miretur. Harenim ego, siquas alias, scientias appellandas esse nullus dubito: cùm ego nihil deesse sentiam, quod ad Scientias strictissimo sensu acceptas requiratur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
