Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xlii
Unproofread scanNot analysed yet
Habent enim Subjecta, Principia, &Affectiones, easque de subjectis, demonstrationibus maxime scientificis, demonstratas. Subjecta quod attinet Affectionum, seu, quod perinde est, Objecta scientiarum, circa quae versantur; quae illa sint jam ostendimus. Est nempe Objectum Geometriae, Magnitudo, quatenus est mensurabilis. Magnitudo scilicet Objectum Materiale indigitat; Mensurabilitas ipsius rationem Formalem denotat, qua Magnitudinis tractatio Mathematica ab eâ differt, quae in Logica, Physica, aut Metaphysica, occurrit. Per Magnitudinem intelligo, Lineas, Superficies, &Corpora, Mathematice accepta, hoc est, abstracte a Materia; quorum varias affectiones &Proprietates Geometria demonstrat. Mensurabilitatem vero latissimo quidem sensu acceptam vellem, ut, quicquid ad eorum singulas affectiones &habitudines investigandas &intelligendas attinet, comprehendat. Objectum Aritlimetices, Numerum, constituo, sive quantitatem discretam, &quidem quatenus Numerabilem; quam Numerabilitatem eadem latitudine acceptam vellem, qua Mensurabilitatem Magnitudinis. Principia quod attinet: Tanctum quidem magnitudinis, Vnitas autem numeri, principium vulgo perhibetur. Nam ex fluxu Puncti Linea, ex fluxu Lineae Superficiem, Superficiei vero Corpus orir i traditur: nec quidem inepte. Item ex Unitatibus fieri Numeros, satis liquet; cum numerus vulgo definiatur, unitatum multitudo. Non minus recte tamen, me judice, diceretur; si Magnitudinis principium, diceremus, (prout hic loci principii vox videtur intelligenda) ipsam Extensionem, seu partium extra partes positionem: mensurambilitatem nempe ab extensione originem ducere &Geometria. CAP. 2. ducere, res ipsa clamat: Numeri vero principium duceremus, ab illa rerum modificatione, qua quid Unum esse aut multa, vel etiam qua quid Idem esse aut diversum dicitur; prout enim ab Identitate (si ita loqui liceat) oritur unitas, ita &a rerum Diversitate, Numerum oriri, seu pluralitatem, satis patet.