# Opera mathematica. Vol. 1 xlii

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xlii

Habent enim Subjecta, Principia, & Affectiones, easque de subjectis, demonstrationibus maxime scientificis, demonstratas. Subjecta quod attinet Affectionum, seu, quod perinde est, Objecta scientiarum, circa quae versantur; quae illa sint jam ostendimus. Est nempe Objectum Geometriae, Magnitudo, quatenus est mensurabilis. Magnitudo scilicet Objectum Materiale indigitat; Mensurabilitas ipsius rationem Formalem denotat, qua Magnitudinis tractatio Mathematica ab eâ differt, quae in Logica, Physica, aut Metaphysica, occurrit. Per Magnitudinem intelligo, Lineas, Superficies, & Corpora, Mathematice accepta, hoc est, abstracte a Materia; quorum varias affectiones & Proprietates Geometria demonstrat. Mensurabilitatem vero latissimo quidem sensu acceptam vellem, ut, quicquid ad eorum singulas affectiones & habitudines investigandas & intelligendas attinet, comprehendat. Objectum Aritlimetices, Numerum, constituo, sive quantitatem discretam, & quidem quatenus Numerabilem; quam Numerabilitatem eadem latitudine acceptam vellem, qua Mensurabilitatem Magnitudinis. Principia quod attinet: Tanctum quidem magnitudinis, Vnitas autem numeri, principium vulgo perhibetur. Nam ex fluxu Puncti Linea, ex fluxu Lineae Superficiem, Superficiei vero Corpus orir i traditur: nec quidem inepte. Item ex Unitatibus fieri Numeros, satis liquet; cum numerus vulgo definiatur, unitatum multitudo. Non minus recte tamen, me judice, diceretur; si Magnitudinis principium, diceremus, (prout hic loci principii vox videtur intelligenda) ipsam Extensionem, seu partium extra partes positionem: mensurambilitatem nempe ab extensione originem ducere & Geometria. CAP. 2. ducere, res ipsa clamat: Numeri vero principium duceremus, ab illa rerum modificatione, qua quid Unum esse aut multa, vel etiam qua quid Idem esse aut diversum dicitur; prout enim ab Identitate (si ita loqui liceat) oritur unitas, ita & a rerum Diversitate, Numerum oriri, seu pluralitatem, satis patet.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
