# Opera mathematica. Vol. 1 xliv

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xliv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xliv

Quae tamen definitio non omni demonstrationi convenire putanda est; sed illi quae est τοῦ διότι, quae etiam κυείως Demonstratio dicitur. Ad Demonstrationem enim τοῦ ὅτι, sufficit argumentum ab effectis ductum. Quod & satis innuit Aristoteles, cum alium sciendi modum indigitat, de quo se postea dicturum promittit. Demonstrationes autem Mathematicas quod attinet; nemo est quem scio, qui de earum vel certitudine vel evidentia, modo recte instituantur, dubitavit; nec qui ullas omnino alias vel certiores vel magis manifestas esse contendit. Quaeritur tamen a nonnullis, An ad illius, quam Potissimam dicunt, & ab Aristotele definitam contendunt, Demonstrationis dignitatem assurgant. Et duo potissimum objiciunt, quò minùs id concedatur. Ut videre est apud Smiglecium in Logica sua Dis. 14. Q 14. Primum est, quòd entia Mathematica, quatenus a Mathematicis considerantur, non omnino existant in rerum natura. Non enim uspiam, inquiunt, reperiuntur Lineae vel superficies a corporibus abstractae; nec quidem corpora sphaerica, cubica, aliâve regularia; aut trigona, tetragona, circuli, aliaeve figurae planae, ad amussim Mathematicam exacta: adeoque vel omnino non esse, vel esse tantum imaginaria, contendunt; ideoque de illis scientiam esse non posse, cum subjectis tantum imaginariis non possint reales affectiones inesse, nedum de illis demonstrariSed leve omninohoc est, & facile dissipatur. Quod enimde actuali existentia dicitur, omnino πάρεργον est: cum existentia sit tantum singularium, scientia verò universalium; & ad hoc, ut aliquid sit objectum scientiae, sive existat sive non existat perinde est, modò ejusmodi sit, ut sin individuol existere possit: ut de Rosâ in hyeme dici solet. Quod enim hujusmodi est, potius ens in potentia dicendum est, quam vel non ens, vel ens imaginarium, sive ens rationis. Lineas CAP. 3.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
