# Opera mathematica. Vol. 1 xvi

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xvi

Quorum alii Theoremata & Problemata ingeniose excogitarunt; alii methodice disposuerunt, οδείξεις addiderunt, quibus illustrarunt & confirmarunt; alii Mechanicis usibus applicarunt; alii denique caelis, alii terris, alii aliis magis exercitati: vix enim ullo uspiam solo, quam apud Graecos, Mathemata felicius floruerunt. Neque studia isthaec Mathematica coluerunt tantum Graeciae Philosophi plerique omnes; sed inter prima eruditionum rudimenta posuerunt; unde κατʼ ἐξοχὴν Μαθιματα nominarunt. Grammatices enim studio vix opus erat; cum linguâ vernacula peragebantur omnia: Rhetorices flosculos, antiquiores Graeci minus curabant; ut qui res magis quam verba insectabantur: Logicam etiam, quâ usi erant, ipso potius usu, quam praeceptis, addiscebant: adeoque prima studiorum principia in ipsis Mathematis ponebant; quique horum rudes essent, ut omnino ἀμαθιτοὶ, ἀπαιδετοὶ, & indocti prorsus habebantur. Hinc orta est illa Pythagorae ουσιογνωμόνησις, quâ, inspecto vultu, judicium primo fecit, an Mathematum capaces essent, qui ipsius scholam adire vellent; nequis ἀμαθητὸς, ἀπαιδετὸς intraret, studiumque male collocaret. Haud secùs & Plato affixo programmate prohibebat μήτις ἀγεωμετρητὸς εἰσίτω. Xenocrates postea quendam repulit, Mathematum ignarum, ne sui auditor esset, ut qui Ansas Philosophiae non habuerit: τὰς λαβὰς inquit, ριλοσορίας ἐκ ἔχεις. Nec multo secius Aristoteles fecisse creditur; qui & Mathematica multa scriptis aliis immiscuit, & libros etiam Mathematicos conscripsit; licèt eorum non pauci injuria temporis perierunt.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
