# Opera mathematica. Vol. 1 xxi

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, PARTE SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxi

Apage vox illa! Philosopho indigna! cujus illud est, ea scire quae Deus ipse condidit, quaeque vel Ars vel Natura possit efficere. Quem melius deceat Chremetis illud Terentiani, quam Chremetem ipsum, Homo sum, nihil humanum à me alienum puto. Sed ut serio agamus, Auditores; unde est quod haec efficiat Mechanicus operator? Nonne quia Philosopho Mathematico edoctus? Ea nempe quae Mechanicus efficit, non nisi Philosopho dictante facit. Altioris siquidem scientiae munus est, ea docere & intelligere, quae ipsi operantur: Prout minoris artis est, admoto pollice barbita pulsare, quàm concentum musicum ἀρμονικῶς depingere. Horologium puta sciotericum depingit forte sive Pictor sive Caementarius; sed praescribente Mathematico: Haud secus ac medicamina componit Pharmacopoeus, sed dictante Medico. Nec minus interest Philosophi, Iμαθηματικῶς & intelligere & demonstrare; quam Mechanici χείρυργκῶς operari. Adeoque indignum esset Academicis, si in opificum potius Mechanicorum officinis, quam Philosophorum scholis, Matheseos cognitio quaerenda foret. An vero tante laudis est, dicetis forsan, ea scire quae nec mechanicis sunt aliena? Demus, si placet, non esse; (nec concedamus tamen:) At multa sunt, quae scire, non est magnae laudis, cum ea tamen nescire, non parvi sit dedecoris. Non magnae laudis est, virum Academicum Latine posse & intelligere & loqui, at magni est dedecoris, non posse, Exemplo sit illud Julii Scaligeri; (ut de Josephi Cyclometricis nihil dicam;) qui non modo sibi, sed & aliis non paucis, videtur magnus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
