Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Cardanus arguerat sive Cometas, sive Novas Stellas, Luna superiores apparuisse, quod minorem habuerint Parallaxin; Ipse, assumptione concessa, sequelam negat; Cometae Parallaxin ratus, non ex locali ipsius positione, sed ex superioris cujusdam sive planetae sive stellae motu pendere posse. Quae perinde absurde sonant Mathematicis auribus, &inconcinne dicta sunt, ac si Diem tunc esse neget quum Sol meridianâ luce fulgeat: Adeoque, turpiter titubando, insignem prodidit Matheseos imperitiam; ut qui dignior esset a praeceptore discere, Quid sit parallaxis; quam de rebus coelestibus disputare: eoque nomine apud viros doctos, nec semel quidem, nec immerito vapulat. Julius siquidem Scaliger, pro more suo, satis pro imperio Cardanum tractans, Cardano negare quidlibet sibi licere ratus est; adeoque sat amplam sibi negandi ansam videtur nactus, si Cardanus affirmaverit. Atque hoc quidem in rebus mere Physicis, magis impune fecisse posset; ubi in utramque ut plurimum partem probabili saltem argumento, d sputare licetNon ita tamen in Mathematicis; ubi veritas semel cognita extra dubium protinus collocatur; errores interim tam manifesto deteguntur, ut nulla quidem supersit vel pretextus larva. Nec leve illud Ovidii σράλμα: dum, diurnum Solis motum, Phaetonte duce, descripturus, per singult Zodiaci signa transire fingit: motum nempe Solis Diurnum &Annuum temere confundens. Quod indicio est, ipsum suos ipsius Fastorum libros vix satis intellexisse: &Romanorum potius Calendarium, quam cognitos Syderum ortus &occasus, suis carminibus descripsisse. Verum festinandum esse video: metuo enim ne jamjam fuerim in patientiam vestram injurius nimis, Ideoque quae dicenda supersunt multa, quibus Matheseos studia suadere possem, intacta prorsus praeterire necesse habeo.