# Opera mathematica. Vol. 1 xxix

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxix

Quod autem ego, post tot eximios qui in hoc negotio praecessere viros, rem hanc aggrediar; non eo factum est animo, ut eorum laboribus quicquam ego derogatum velim; sed quod non ita rem hactenus absolutam putaverim quin & mihi pariter, quod post illorum messem colligam, etiamnium superesse putem spicilegium. Et quanquam eorum pars magna, quae nunc proferimus, Auditoribus nostris jam publicis fuerint praelectionibus exposita. Attamen, cum nec eosdem plane auditores continuis semper praelectionibus adesse, res ipsa clamet; & quidem, si adessent, non eâ tamen valeant menioria, ut non saepe ad ea quae praecesserunt respicere subinde opus habeant; quid, quod & hujusmodi studia non ea sint quae auditione prima satis imbibantur, sed attentam insuper mentem postulent, & contemplationem, qua pensitemus serio, & dictis imiuoremur: Haud importunum fore autumo vel ipsis qui haec audiverint, nedum aliis, ut & oculis eadem subjecta habeant, quo & ea persentiscant altius, & seriis, hisce, cogitationibus assuescant. Rem ipsam quod atinet; non est ut nova hic expectetis omnia; sed neque nulla tamen. Numerorum natura, saltem quoad integros jam olim erat veteribus probe nota. At calculus eorum perplexus admodum & intricatus, labore plane improbo absolvendus: Et siquando, ad integrorum particulas descendendum erat, ad scrupulos sexagesimales confugiebant (qui integrorum instar habebantur) aut etiam ad Rationum doctrinam figuris lineisve explicandam. Atque hinc factum autumo, quod Rationum Doctrinam, quae mihi quidem Arithmeticae potius considerationis videatur (atque ad omnes plane Matheseos partes perinde spectet,) ad Geometriam plane religarint; partem scilicet quod lineis facilius quam laborioso illorum calculo res exigatur, partim etiam quod Arithmetices pomoeria tam stricta fecerint, ut veris numeris (rationalibus scilicet, & quidem integris,) coerceantur, quibus tamen immensos Rationum campos haud coerceri posse certum erat.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
