# Opera mathematica. Vol. 1 xxx

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxx

Postquam autem in Arithmeticam introductus est Notarum numeralium usus, quae Saracenicae, seu reclius Indicae, vulgo audiunt (ab Indis quippe in Arabiam, atque ad nos inde, delatae;) tum incredibili statim levamine facilior evasit molesti labor calculi, tum etiam Arithmetices pomoeria insigniter ampliata. Et quidem ex eo tempore, praeter faciliorem integrorum calculum, accessit etiam ad Arithmeticam, Fractorum speculatio, sed & Surdorum deinceps numerorum. Atque hactenus ubi perventum erat, revixit denuo, & quasi ex postliminio revocata est, Veterum Algebra (nomen jam Arabicum sortita) quae (praeter ea quae apud Diophantum exstant) jam altum obdormiverat. Quam haec interea temporis sortem apud Arabes nacta fuerat (qui tum Mathesin, tum alias item eruditionis partes alioqui perituras feliciter conservarunt, & tandem reddiderunt) haud in promptu est ut dicam; sub Cardani saltem, Tartaleae, & Clavii temporibus redux factateorum scilioet aliorumque jam proxime elapsi seculi laboribus ornata, apud Europaeos sedem fixit. Vbi autem haec redux veterum Algebra jam denuo excoli coepta fuerat, atque ob jam receptas notas numerales expeditior facta; neque nunc Radicem primam quam vocant solummodo, ejusque potestates, Characteribus Cossicis insignire solenne fuerat, sed & Radices secundas literis Alphabeticis: hinc credo ansam arripuit Vir primus acutissimi & sagacis admodum ingenii sed Franciscus Vieta, non ignotas tantum quantitates, & cognitas etiam, literis Alphabeticis insigniendi, eamque quam Speciosam vocamus Arithmeticam, & Novam Algebram introduxit: quam deinceps Oughtredus, Harriotus, Cartesius, Schotenius, &c. auxerunt indies, & plenius excoluerunt.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
