# Opera mathematica. Vol. 1 xxxi

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxi

Sed & interea temporis, in Arithmeticam numerosam partium Decimalium usus (quae sexa gesimalium scrupulorum vices insigni praestant compendio,) sive a Regiomentano sive ab alio quopiam, ita sensim invectus est, ut quis ipsius fuerit primus Author vix (credo) satis constet. Atque insuper Logarithmorum doctrina ab Honoratissimo Johanne Neppero (Merchistoniae apud Scotos Barone) primitus excogitata, atque ab ipso junctim cum Henrico Briggio (Geometriae primum Professore Greshamensi Londini, deinde Saviliano Oxoniae,) recognita & penitus absoluta, Multiplicandi, Dividendi, & Radices educendi laborem; incredibili plane compendio sublevavit. Cum autem hoc adepta sit fastigium Arithmetica, variorum in suo cujusque genere virorum eximiorum ope fulta; quod illi sigillatim praestiterunt, id mihi jam in unicum systema redigendi incumbit onus. Adeoque Arithmeticam (nisi Mathesin potius Universalem malitis appellare) non tantum in Numeris speciatim, sive Integris sive etiam Fractis; aut partibus tandem vel Decimalibus vel Sexagesimalibus absolvendam: sed universaliter in Speciebus etiam (uti dici solent) vel symbolis exercendam: hoc est, non Numerosam tantum, sed & Cossicam & Speciosam Arithmeticam, sum traditurus. Sed & Demonstative omnia (quod tamen negligere solent Arithmetici plerique omnes,) ut & Arithmeticae speculativae doctrinam, & praxeos item regulas tradam ex ipsis deductas principiis, continuis inde demonstrationibus (utut breviter, perspicue tamen,) stabilitas. Verum & Rationum item & Proportionum doctrinam, ad Arithmetica principia revocatam, jam sua tandem sede collocavi.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
