Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxxii
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim eousque se dilatarunt Arithmetices pomoeria, ut non contenta solis numeris, universum illud qua longe lateque patet matheseos subjectum, specierum ope, suo jam comprehendat ambitu; &quantitates invicem tum Rationales dictas, tum Irrationales perinde respiceat: non est cur Rationum sive proportionum doctrina universa, iisdem se concludi cancellis patiatur; quae quidem vix alio nomine, relictis Arithmeticis, in Geometricos olim fines recipi postulavit, quam quod Arithmetica dum veris numeris se concludi passa est, non agnoverit Rationes ullas quam quae veris explicari numeris potnerunt. Quod vero longiusculis nonnunquam digressionibus expatiari videar, (nec tamen extra istius quod susceperum negotii limites,) id data opera factum est, nec quidem uno nomine. Partim enim illud in lectorum gratiam faciendum videbatur, quo rerum varietate nonnunquam oblectari possint, &traditorum utilitatem vel ipso usu ediscant: partim etiam (quod in toto hoc negotio mihi fuisse proposi tum uon diffiteor) ut reapse ostendam etiam Geometrica Problemata (quatenus saltem a positione sive locali situ abstahunt) a principiis Arithmeticis vel maxime dependere; &quidem eousque abesse ut ad Problemata sive Theoremata pure Arithmetica statuminanda (quod tamen non raro factum video) Geometricae plane demonstrationes sint huc forinsecus advocandae, ut contra quae Geometrica habebantur, simplicius quidem &universalius ex pure Arithmeticis adeoque universalibus demonstranda videantur. Quod autem vel Philologica, vel etiam alia Philosophiea Mathematicis immiscuerim; partem illud ad subjecti explicationem commodum videbatur, partim etiam ut condimenti loco, quò quae, tyronibus presertim, satis arida videantur facilius deglutiantur, à quippe qui Mathematicis forsan parum ante hac exercitati, diverticuli nonminquam opus habeant ne continua mentis intentione nimium defatigentur. In quoram item gratiam, fui ex consulto in primoribus, prolixior &fusior explicandis, quam in succedentibus; quippe quod cuibus primum aggressuris necessaria visa est prolixitas, iisdem ipsis quadantenus exercitatis non minus grata sit futura brevitas.