# Opera mathematica. Vol. 1 xxxiv

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxiv

) Nonnihil etiam attulit morae, quod Marci Meibomn, de Proportionibus Dialogus, ad examen etiam videbatur revocandus; quod in subjuncto huic Tractatu factum est. Quae omnia, tum preli difficultates, tum tot interim aliorum librorum editio, ne & alia memorem negotia quibus multoties fuerim avocatus, non mirum est se nonnihil edendo huic tractatui injecerint morae. Valete denique, Viri insignissimi; & pergite, quod facitis, tum Academiam hanc celeberrimam, tum Rempublicam universam literariam, studiis ornare vestris & decorare. Oxonii Dec. 20. PRat. p. 7. 1.7. fuerint: p. 8. l. 8. siue. I. ult. Adversus. p. 13. l. 20. siruum.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
