# Opera mathematica. Vol. 1 xxxix

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxix

tem, ubi in Geometria traditur, Circuli peripheriam ubig, à suo centro aequaliter distare: hic, praeter ipsius circuli considerationem, subjecti nulla ratio habetur; sive in coelis sit ille circulus, sive in terris, sive ubivis aliàs. Adeoque disciplinas has, Mathematicas Puras dicimus; quia purè de ipsis quantitatibus agunt, non immistâ subjecti consideratione. In aliis secus est. Verbi gratia: Cùm docet Astronomia, Aequatorem & Zodiacum se mutuo in binis punctis secare; & quidem hunc ad illum oblique Inclinari, angulumque gradum viginti trium cum semisse (circitèr) constituere: videmus hîc, praeter instituta pure Mathematica, multa etiam mere Physica immisceri. Quid sit circulus, & circulorum intersectio; quid obliqua inclinatio, & inclinationis angulus, Mathematica mere sunt, atque inde petenda; At, solem (Terramve) hujusmodi obliquum cursum peragere, eumque annuo spatio absolvere, Physica sunt, ex Historia nempe naturali observanda; adhibitis interim Mathematicis tam Principiis quam Instrumentis, quò meliùs hujusmodi observatio instituatur. Mathematicas igitur disciplinas Puras dicimus, duas tantùm: nempe Arithmeticam & Geometriam; Quarum illa agit de quantitate Discreta, sive Numero; Haec autem de Continua, sive Magnitudine. Sed & ex his, est quidem altera magis altera minùs pura; est enim Arithmetices subjectum purius quiddam & magis abstractum, quàm subjectum Geometriae; idcoque speculationes habet magis universales, quae rei Geometricae pariter ac aliis aequè sunt applicabiles. Reliquas autem omnes Mixtas esse dicimus; ouae eatenus quidem sunt Mathematicae, quatenus in illis occurrit quidpiam vel Arithmeticum, vel Geometricum; quicquid autem insuper est, pro Mathematico non habendum est, sed pro mixtura aliunde allata. Atque ex his quidem aliae minùs, aliae magis Minre sunt; prout ad Mathematicas puras magis minúsve accedant. Inter Mixtas, celeberrima quidem est Affronomia: Quae mensuram De Mathest CAP. I. suram quidem & calculum adhibet, sed ad Coelestia tantùm ραινέμενα speculanda. Corporum nempe coelestium magnitudines, distantias, motus, variâsque eorum & quoad nos, & inter se, posituras contemplatur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
