# Opera mathematica. Vol. 1 xxxvii

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/xxxvii

Riusquam Arithmeticam, quam deinceps sum traditurus, speciatim aggrediar: non omnino abs re fore judico, generalia quaedam quasi πριλεγόμενα praemittere, de ipsa Mathesi Fig e in genere (cujus Arithmetica pars est satis insignis,) ut, Quid ipsa sint Mathemata, paucis enarrem; cur ita dicta; & Quibus in rebus versentur: & Matheseos deinde distributionem subtexam. Si. Quid sint ipsa Mathemata, quaeratur; aut, quas disciplinas Mathesi illo nomine indigitemus: Respondeo, Mathemata dici, seu quid disciplinas Mathematicas, omnes illas sive Artes sive Scientias, quae circa Quantitatem peculiari modo versantur; sive continuam quidem, sive Discretam. Quantitatem verò cum dico, non eam laxiori quodam sensu Matheseus objectum, Quanintellectam vellem; prout eam Aristoteles nonnunquam, sive titas propriè post illum alii, laxiùs loquendo, describunt; quando Tempus dicta. Locum, Orationem, aliquando etiam Motum & Pondus, & siqua sunt similia, ipsius speciebus annumerant: Sed strictiori sensu, prout ad Numerum & Magnitudinem restringi solet; quae vel solae sunt, vel saltem praecipuae Quantitatis propriè dictae species. Reliqua verò non nisi Reductivè ad Quantitatem propriè dictam pertinere reputantur, quatenus nempe vel Mensurae vel Numeri sunt capacia; adeóque vix ullam subeunt Mathematicam speculationem, nisi quatenus ad modum vel Magni vel Multi considerantur; praesertim si tota Rationum vel proportioDe Mathesi CAP. I. Proportionum doctrina vel Arithmeticae vel saltem Geometricae considerationis habeatur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
