# Specimen geographiae physicae 10

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/10

Perspexi porrò gravitatem & utilitatem Consequentiarum, quae ex hisce Observationibus deduci possent, & proin curatè consideravi Statum & qualitates ejusmodi heterogeneorum, saxis immersorum, & inclusorum, corporum: speciatim Testacea varii generis, Ostrea, Pectines, Cochleas, aliaque Producta marina. Omni igitur adhibitâ diligentiâ, quod notanter injungo, observavi, quaecunque circa haec Testacea observari poterant; ingentem numerum: genera & species eorum, quae Saxis reperiuntur inclusa; modum & ordinem, quo inibi locantur; diversam profunditatem, ad quam fuere demersa; materiam tandem, quae in illorum cavitatibus reperitur, easque communiter infarcit. Observationes hasce Lithologicas sequuntur aliae consimiles, institutae circa Marmora, Carbones fossiles, & Cretam. horum omnium Fissuras; Stratorum situm: Testacea, aliaque heterogenea corpora, quae in iis hospitantur. Proximum ab his occupant locum Observationes, quae concernunt Margam, Lutum, & varias Terrae species; Conchas & Cochleas byGoogle chleas in harum Stratis locatas; horum Stratorum situm, ordinem: modum, quo distinguuntur ab invicem pro variante materia, consistentia & colore. Non enim solent communiter id genus corporum laxiorum & molliorum Strata interstingui per horizontales fissuras, uti verò in Lapidum, aliorumque solidioris structurae corporum Stratis perpetuò observare licet.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
