# Specimen geographiae physicae 101

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/101

Subdividetur proin Tertia haec Pars in binas Sectiones, quarum primâ exhibebitur status praesens, & naturalis, Fluidorum, quae intra, & supra Terram sese offerunt, alterâ sistetur, & describetur, extraordinaria illlus statûs mutatio, quae accidit in Diluvio. Sectionibus ambabus praefigendus venit novus Observationum circa Fluida Terraquei Globi factarum Catalogus: nimirum circa Lacus, Flumina, Fontes; Aquas Fodinarum Metallicarum, & Carbonariarum Cryptarum, Cavernarum, aliorumque id genus Recessuum; sed & circa Vapores, Pluviam, Grandinem, & Nivem. Quandoquidem autem haec Materia tantae est amplitudinis, ut ad eam enucleandam vix unius Hominis Vires sufficiant, placuit mihi aliorum auxilia meis Laboribus jungere, seu, propriis meis Observationibus super addere Relationes, quas obtinui à Viris fide dignis, & judicio pollentibus, qui me informare dignati sunt de Mari, Lacubus, Fluminibus, Fontibus, & Pluvia, non Angliae duntaxat, sed plurium aliarum Terrae Partium. Nec omittam dignas alias Observationes à Viris sedulis & curiosis antehac factas, & Typis jam impressas.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
