# Specimen geographiae physicae 102

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/102

tum Ex variis hisce Observationibus, alieDic alienis, tum propriis, probare contendo, 1. Quòd in imis Terrae visceribus ingens sit Aquarum Collectio constituens vastam sphaeram centralem: circa quam Strata Terrae collocari, atque expandi incipiunt. Quòd ipsum hoc Aquarum conceptaculum Magnam Profunditatem, seu Abyssum, vocaverit Moses; Gentiles Antiqui Scriptores Erebum, & Tartarum. 2. Quòd Aqua Sphaerae hujus Centralis communicetur per certos meatus, & cavitates subterraneas ipsi Oceano, quòd idem sit commune Centrum, Aquarum Centralium, & Oceani, ita tamen, ut superficies illarum non sit adeò plana, uti Aquarum marinarum, neque harum superficiei parallela, centroque proximior, utpote versus inferiora & interiora retracta, & à Stratis Terrae incumbentibus depressa: Ast, ubi Strata haec passa sunt fracturam, vel adeò laxa existunt & porosa, ut Aquis concedatur transitus, ascendunt hae ex Hydrophylacio suo Sphaerico; implent fissuras omnes, ad quas cunque patet aditus, & introitus: saturant omnes poros, & interstitia Terrae, Lapidum, aliorumque Corporum, totius Globi Terrestris, ad peripheriam usque superficialem ipsius Oceani. 3. Quòd constans sit, & perpetua Aquarum Circulatio, utpote quae ex Globo Terraqueo ascendunt sub formâ Vaporum, & relabuntur ex Atmosphaera per Pluviam, Rorem, Grandinem, & Nivem. Quòd Quantitas Aquae sublevari & cadere solitae sit aequalis; ut tantùm resolvatur in Pluviam, aliaque Terrae Globum petentia Meteora Aquea, quantùm exhalavit priùs in Vapores; & vicissim non plus surgat sub specie Vaporum, quàm effusum fuit in Pluvia.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
