# Specimen geographiae physicae 103

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/103

Quòd intuitu totius sit Aquarum Ascensus, & Descensus, prope modùm certus & constans, varius tamen in diversis Terrae Partibus; quoniam Vapores in Aerem elevati, & in Nubes condensati de loco in locum feruntur, nec ab iisdem praecisè Terrae, Marisque Tractibus restaurantur, ad quos fuêre perpendiculari motu relapsae, verùm aliunde, absque ullo Plagarum discrimine: ita ut aliquae Regiones plures recipiant Pluviae guttas, quam concesserunt Vapores: & è contrà aliae majorem reddant Vaporum, quàm Pluviae, copiam; imò, eadem Regio hoc tempore plures emittat Vapores minoreque irrigetur Pluviâ, alio verò plus recipiat Pluviae, quàm exhalavit Vaporum; nihilominus tamen ascendentis ex integro Terraqueo Globo, & in eundem relabentis Aquae quantitas sit aequalis, utcunque in diversis Partibus diversa, quum Regionis, & Temporis unius Excessus compensare soleat defectum aliorum.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
