# Specimen geographiae physicae 105

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/105

Quòd Abyssus, seu Promptuarium illud ingens Aquarum, cujus jam suprà mentio est injecta, junctim cum Oceano, penum Aquarum largiatur constantem & sufficientem omni superficiei Terrae, Fluminibus, Fontibus, Vaporibus, Pluviae. 8. Quòd per viscera, omniaque Terrae interiora corpora quaquaversum dispersus sit Ignis quidam, seu Calor, (b) isque propemodùm uniformis, & constans; Testibus ipso Fodinarum profundiorum fundo, ubi Aestus percipitur admodum penetrans; atque Lapidibus & Venis Metallicis, quae sensibilem quendam calorem omni anni tempore exhibent. Quòd ipse hic Calor in Vapores elevet (b) Differunt Ignis & Calor duntaxat Gradibus; ut calor dici possit Ignis minùs copiosus: Ignis fluidum est, constans ex Partibus, seu corpusculis minimis, & levissimis, proin subtilissimis, admodum activis, & Motui suscipiundo aptissimis. Particulae hae Flammam constituunt & ignem, si tam numerosè aggregentur, ut sub Visum cadant; Calorem autem, si parcior sit, tenuior, & dispersa magis Collectio.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
