# Specimen geographiae physicae 106

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/106

vet Aquas Abyssi, & undiquaque propellat versus omnes superficiei Terrae partes; atque pervadat, non duntaxat Stratorum Fissuras, & Hiatus, sed corpora Stratorum ipsa, poros Arenae, Sabuli, Terrae, aliusve materiae, quâ constant: imò compactissima etiam Marmora, & densissima Saxa, quae Aquâ hâc intra poros admissa saturantur, & hinc molliora sunt, & aptiora secari ac scindi, si recens fuerint ex Lapicidinis protracta, duriora autem, & tractatu difficiliora, ubi per aliquod tempus Aëri fuerint exposita usquedum scilicet humidum evaporaverit. Quòd Vapores hi surgant directè ad omnia superficiei globosae Puncta, &, quantùm fieri potest, per Lineas Rectas, nisi impediantur, & divertantur, ab interjectis Marmorum, aliorumque Lapidum, & corporum Terrestrium Stratis, compactis adeò, & firmis, ut vapores admittant in exiguâ quantitate, & admodùm tardè. Quòd interceptâ Vaporum directâ viâ per Strata densiora, prosequantur aliqui ex illis cursum suum juxta ductum superficiei inferioris, per Inter vallum horizontale, Stratum inter densum superius, & aliud inferius locatum; reliquis permeantibus poros Massae Stratorum subjectorum, seu constiterint ea ex laxiori Lapide, Arena, Marga, aliave porosiori Materia, & quidem directione ad Situm horum Stratorum parallelâ, donec devenerint ad perpendiculares eorundem Fissuras.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
