Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 109
Unproofread scanNot analysed yet
*Patitur &reliqua Aquae portio, quae scilicet in superficie Terrae condensata Fontes constituit &Flumina, diminutionem, dum ipsa quoque magis minusque exhalat, pro intenliori, vel remissiori, Caloris externi ambientis gradu, nec non pro ampliori vel contractiori ipsius Aquae, quae Vapores suppeditat, superficie. Quòd ubicunque Vapores majori copiâ ab intensiori Solis calore elevati resolvuntur in Pluviam, haec tantò sit prae frigidiorum temporum Pluvia copiosior, quantò efficacior est ipsa Solis actio. Manifestum hoc est in Climatibus hisce Septentrionalibus, ubi Solis vis non adeò est efficax, &Pluviae mensibus Junio, Julio, &Augusto largiùs effunduntur, quàm reliquis frigidioribus Anni temporibus; guttae cadunt orandiores, densiores, crassiores, &majori ponderis effectu; quae Terram petunt non sine strepitu, &violenter percutiunt, fructus decutiunt Arboribus, &Frumenta in Agris prosternunt: aliquando etiam ita in tumorem attollunt Huvios, ut hi alveis sese efferant, &vicinis Regionibus superfundant. Magis adhuc patescit veritas hujus *Uti quoque altera Vaporum immediatè in apertum Aerem elevatorum portio.