# Specimen geographiae physicae 111

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/111

Quòd haec Aquarum ex Abysso magna ad Terrae exteriora, & Atmosphaeram dispensatio, & insequens per Pluviam, ac Flumina ad Oceanum, ab hoc denique ad Abyssum ipsam refluxus, Subterraneum hoc Hydrophylacium cum Mari in perpetuo servet Aequilibrio: quandoquidem ex Abysso rursum surgunt perenni circulatione ad Terrae Stratum supremum Vapores, qui postea resolvuntur in Fontes & Flumina. 10. Quòd Finalis Causa constantis hujus Aquae ad omnes Terrae partes, per Pluviam Fontes & Flumina, Circulationis sit, continua. & successiva Animalium, Vegetabilium, & Mineralium propagatio. Animalia quòd attinet, vescuntur haec immediatè Vegetabilibus. vel, quod eodem tandem recidit, aliis Animalibus, quae ex Plantarum Regno nutrimentum fumunt; ita ut Vegetabilia considerari possint, ut prima & perennis Animalium nutritiva materia; ipsae autem Plantae totidem sunt Machinae, quibus materia nutritioni idonea elicitur è Terra, digeritur & sensim sine sensu in cibum praeparatur, prouti scilicet ductu Fluidi intra texturam illarum admittitur.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
