# Specimen geographiae physicae 114

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/114

Quod tamen effectus hosce non exserere potuerint indifferenter in omnia enarrata Corpora, & à Fluidi hujus dissolventis insultibus libera remanserint, quae in firmioribus, ac compactioribus Marmorum, Saxorum densiorum, Cretae, & id genus aliis Stratis fuêre locata; quoniam pertransire solet haec Strata in minori quantitate, lentè, ac difficulter, (h) ut propter hanc Motûs debilitatem, relicta manserint Conchylia, aliaque Corpora, firma satis, & integra, aliquando etiam illaesa quoad colorem, quamvis quatuor millia annorum inde à Diluvio effluxerint ad haec nostra tempora, imò etiam procul omni dubio diutius perdurare possint, tamdiu scilicet, ac ipsa Strata, à quibus proteguntur, integra manebunt, & incorrupta; illis interim Corporibus, quae commixta fuêre Margae, Arenae, Sabulo, aliive materiae porosiori, & laxiori, corruptis adeò, & collapsis, ut non, vel vix distingui queant hodie à Marga ipsa, aliave Materia, intra cujus poros jacent. Invenias aliquando, quod haud diffiteor, in ipsis his Stratis mage perviis, Testacea, Ossa, aliaque plura corpora, quae satis adhuc feliciter corruptionem evasere: verùm enimverò fuêre haec, quae firma satis mansêre, cor(h) vid. Cons. 8. supra. corpora, texturae robustioris, & durabilioris, quae prom insultus etiam reperitos Fluidi permeantis eludere valuit, & integritatem suam conservare, dum interim teneriora alia corruptioni fuêre tradita, & totaliter destructa.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
