# Specimen geographiae physicae 116

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/116

Quòd adeò vehemens sit quorundam Terraemotuum impetus, ut inde rimas agat Terra ipsa, & in rupturas findatur Milliaria aliquot longas, quae durantibus concussionibus sese aperiunt, & rursum claudunt: imò aliquando prae conatus extremâ violentiâ perfringantur, prorsus superincumbentia Strata, quorum fundamina inde ruinas agunt, & per cuniculos quasi suffodiuntur, ut subrutis his integer Tractus Terrae concussioni superinstratus submergatur in Abyssum, & absorpti fragminis loco statim surgant Aquae ex imo, atque Lacum efforment ibi, ubi antea stabat Terra firma, & habitabilis. Quòd hac ratione reapse absorpti fuerint ingentes Terrae Tractus, unà cum Urbibus, Oppidis, & integris etiam Montibus, iisque amplis admodum & praealtis. Quòd conatus hi concussorii tendant indifferenter in omnes directiones, sursum, deorsum, & quaquaversum; quatenus Ignis sese expandit, & dilatat in omnia latera, & pro diversâ suâ quantitate, ac violentia molitur Obstacula tollere, & vias pandere ad Aquas Abyssi non minùs, ac Terram superstratam: exitum quaerens per Canales, & Spiracula quaevis, per Puteos, Fontes, & Fluviorum Scaturigines: per hiatus recens apertos, per caminos, seu Spiracula Aetnae, aliorumque Ignivomorum Montium per canales tandem, qui sese aperiunt in fundum Oceani, (k) & huic Aquas Abyssi communicant.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
