# Specimen geographiae physicae 122

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/122

Generali hâc Aetiologiâ contentus, cum bonâ Lectoris veniâ reservo Operi ipsi ampliori particularem singulorum Phaenomenorum, quae praecedunt, comitantur, vel insequuntur Terraemotus, Historiam; Speciales horum Phaenomenorum Causas; ut & descriptionem exactiorem eorum, quae Originem, & Oeconomiam subterranei Ignis spectant. 13. Quòd Aetna, Vesuvius, Hecla, ignivomi Montes alii, totidem sint Spiracula, eruptioni Ignis subterranei, in nimiâ copia collecti, destinata. Quòd evomi soleat hic Ignis facilè, & successivè, absque ulla Terrae concussione, sicubi ab interioribus Terrae Partibus ad Montium cavernosa viscera liber patet accessus; denegato autem hoc, vel propter angustiam meatuum impedito, succutiatur, & agitetur, Terra, fortiori vel debiliori pro re nata, pro Ignis collecti majori minorive abundantia, impetu, usquedum via sit strata ad summum Montis orificium; quo eructantur saepe flammeae, & veloces undae, cum horribili mugitu. Quòd proptereà vix ulla Regio frequentibus succutiatur.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
