# Specimen geographiae physicae 123

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/123

Terraemotibus, quae non igneos eructet Ventos; & durantibus ipsis concussionibus Flammas, quibus discutitur Ignis subterraneus, Turbarum causa efficiens, quae furiosius longè saeviret in Terrae visceribus, & tristiores inferret Strages, nisi exitum per diverticula haecce inveniret. Ita quidem, ut Regiones Vulcaniis Montibus circumjectae, & Terraemotibus obnoxiae, majora longè paterentur incommoda, quàm nunc sufferunt, si Montium spiracula forent clausa; imò habitationi ad vastum circumcirca spatium prorsus forent inidonea. Verbo, eam afferunt τῇ περιχώρῳ utilitatem flammivomi Montes, ut Exempla prostent Regionum à Terraemotibus liberatarum per aperta nova quaedam Spiracula, quibus posthac erumpere potuit materia, magnarum Calamitatum frequens, dum intra Viscera Terrae fuit incarcerata, causa. Quòd tandem exhalet Ignis per Vulcania juga perpetuò, & omni Anni tempore, nunc magis, nunc minùs; is quamvis aliquando prae tenuitate oculis nudis discerni nequeat, sese tamen prodit approximantibus perenni, & sensibili admodùm Calore. 14. Quòd dibzy G Google 14.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
