# Specimen geographiae physicae 125

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/125

Quòd durantibus Terraemotibus, & Flammarum ex Vulcaniis Montibus eructationibus, (p) Thermarum Calor etiam soleat magis, quàm ante, intendi, propter subterranei Ignis copiosiorem accessum; Aquae ipsae largiùs solito fluere: & murmurantes quidam mugitus infra Terram audiri; quorum Phaenomenorum omnium causa est plenior, & rapidior, Ignis ad Fontium horum aperturas ascensus. Nunc filum Sectionis abrumperem, & ulteriùs pergerem, nisi standum foret promissis, in praecedenti hujus Speciminis parte (q) factis, de probandis Sapientiae Divinae vestigiis, in Structurâ Globi Terrestris, quem nunc inhabitamus, conspicuis, quae Spectatores omnes docere possunt, esse illius ex Terrae primae Materia compositionem, & formationem, reverà Consilii & Prudentiae Opus, quod omnes superat Casûs Vires, omnem Naturae potentiam. Planum hoc reddam, postquam praemisero Monita quaedam pro concisi temporis brevitate huic loco accommoda. Facilè equidem praevideo divortium Sententiarum, quod intercedit Authorem Theoriae Telluris, (r) & me, in hac materia. Non

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
