# Specimen geographiae physicae 126

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/126

De Terrae Cavernis, & Stratorum fissuris ac hiatibus ita sentit, ac si non forent Opus Naturae, vel DEI, quum nec insignis quaedam utilitas, aut ornatus ab hac rudi, & inconcinna constructione arcessi possit. Formam Montium quod spectat, nihil magis incertum, inconditum, aut perturbatum; ut solent esse rudera: omnium formarum & figurarum sunt, praeter regularium. Moles praeruptae, & confractae, nullus modus, nulla ratio partium, aut proportio, nulla pulchritudinis umbra, artis, aut consilii nullum vestigium.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
