# Specimen geographiae physicae 128

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/128

Non vacat nunc, accusationes hasce repellere, &, quòd nullo nitantur fundamento, pleniùs demonstrare. Circumspectemus, quaeso, per universam Globi Terreni faciem, subjiciamus oculis singulas, & adeò variantes, partes perpendamus, quomodo Membra quaevis dispositionem nacta fuerint sibi convenientem, & toti utilem, & judicemus hinc, annon cuncta sint summâ ἀκριβεία coordinata, & infinito artificio elaborata? Ipsae Rupes, Montes, & Cryptae, quae Objectionibus Adversariorum materiam praecipuam subministrant, sunt absolutè necessariae, & immensi usus, quem Terrae toti, Humano Generi, Animalium & Vegetabilium Regnis, afferunt. Nihil est vitiosum, aut defectuosum, nihil, quod meliùs disponi posset, aut immutari; nihil super vacuum; nihil in toto Composito inutile. Per universam & stupendam hanc Google hanc Fabricam innumera prostant Omnipraesentis, & Sapientissimi Architecti vestigia. Reservo autem distinctiorem harum rerum dilucidationem Operi ipsi ampliori & impraesentiarum aliquas duntaxat praemitto, in angustum contractas, Propositiones, quarum tenor est sequens. Quòd ex absoluta necessitate, pro usu Terrae totius, & omnium terrestrium Corporum, quaedam Strata debuerint, statim à subsidentia materiae in Diluvio, consolidari; haec postmodùm in certis locis frangi; tandemque distocari, alia elevari, & alia deprimi.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
